Quinta, et ultima distinctio, hujus historiae dicitur Hadde debarim, quod sonat haec sunt verba. Graece autem dicitur Deuteronomius, id est secunda lex. Deuteron enim, secunda, nomia lex. Et hoc nomine quidam errantes dixerunt duas esse leges: unam datam a Deo, quae in praecedentibus libris continetur, alteram datam a Moyse, quae in hoc libro. Attendentes in assertionem sui erroris, quod de illa legitur supra in multis passibus: Locutus est Dominus ad Moysen, et ad omnem Israel. De ista dicitur: Locutus est Moyses. Ad haec dicebant quod multa hic leguntur, quae non supra: quaedam quasi contraria; quod non fieret, si hic esset praedictorum repetitio. Verius sentiendum est, quia hic Pentateuchus non est nisi lex una, quae etiam ab Apostolo et aliis, saepe vocatur lex Moysi, quam lex Dei. Hebraeus etiam vocat hos quinque libros thorath, id est legem, nec ob aliud dicitur liber hic lex secunda, nisi quia praedicta hic iterantur quasi lex iterata. Iterantur hic etiam tria, tribus de causis, praecepta, et caeremoniae ad commendationem memoriae, et ipsorum confirmationem. Beneficia Dei ad roborandam dilectionem Dei in illis. Flagella, quae sustinuerunt murmurantes, ad incutiendum timorem. Si vero in hac iteratione videtur aliqua praedictis inesse contrarietas in superficie verborum, in intellectu tamen nulla est. Fuerunt etiam qui dicerent hunc librum factum a Josue, transito Jordane, quia legitur in principio: Haec sunt verba, quae locutus est Moyses trans Jordanem. Pro situ enim terrae promissionis sacra Scriptura dicere consuevit, ultra Jordanem, vel citra. Dicitur tamen liber Moysi, vel Josue, quia quod Moyses verbo tradidit, Josue redegit in scripto. Videtur etiam Hieronymus velle quod magnam Josue hujus libri scripserit partem. Verius videtur esse quod scriptus sit a Moyse, et loquitur Moyses de se tanquam de alio. Vel hoc in principio apposuit Esdras, sicut et in fine de morte Moysi, praesertim cum circa finem libri legatur: Scripsit Moyses legem hanc. Et paulo post: Postquam scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, praecepit Levitis: Tollite librum istum, et ponite in latere arcae foederis. Legitur quod longo tempore post inventus in Jerusalem Deuteronomius in arca.